- PALEARII
- PALEARIIGallis Paillers, memorati Gaufrido Vosiensi Chron. part. 2. c. 10. Philippus, Galliarum Rex, socero suo Anglorum Regio Henrico. quasi auxilium, tartareas direxit legiones. eorum pedes veloces erant ad essundendum sanguinem. Hi ex diversis terrarum partibus conglobati, unam Ecclesiam fecerunt malignantium, unôque vocabulô Palearii, quasi a palea, vocabantur. Infra, Palearii apud Castrum Dunum delentur. Vide etiam c. 13. et 21. Idem l. 1. c. 73. Immisit Deus in Aquitaniam hostes crudelium populorum ---- et ut rustice loquar, Brabansons, Hainuiers, Asperes, Paliers, Navar etc. Militum genus fuêre, qui incertum an sic dicti, quod Paleam pro insigni ad caput aut galeam deferrent; an vero, quod incendia, ubique ignem paleâ emittendo, excitarent, Car. du Fresne Glossar. De Palearum nave, Ciceroni memoratâ, vide supra Navis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.